Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 475 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | PRAENOTANDA. |
||||||
| 02 | Qui rerum naturalium perscrutationi operam navant, emunctioris naris | ||||||
| 03 | philosophi in eo quidem unanimi consensu coalürunt, sollicite cavendum esse, | ||||||
| 04 | ut ne quid temere et coniectandi quadam licentia confictum in scientiam naturalem | ||||||
| 05 | irrepat, neve quicquam absqü experientiä suffragio et sine geometria | ||||||
| 06 | interprete in cassum tentetur. Quo consilio certe nihil philosophiä salutarius | ||||||
| 07 | atqü utilius poterat cogitari. Verum quoniam in linea recta veritatis vix cuiquam | ||||||
| 08 | liceat mortalium stabili incessu progredi, quin in alterutram partem passim | ||||||
| 09 | exorbitetur, quidam huic legi usqü adeo indulserunt, ut in indaganda veritate | ||||||
| 10 | alto se committere minime ausi, semper litus legere satius duxerint et | ||||||
| 11 | nihil nisi ea, quä experientiä testimonio immediate innotescunt, admiserint. Ex | ||||||
| 12 | hac sane via leges naturä exponere profecto possumus, legum originem et | ||||||
| 13 | causas non possumus. Qui enim phänomena tantum naturä consectantur, a | ||||||
| 14 | recondita causarum primarum intelligentia semper tantundem absunt, neqü | ||||||
| 15 | magis unquam ad scientiam ipsius corporum naturä pertingent, quam qui altius | ||||||
| 16 | atqü altius montis cacumen ascendendo cälum se tandem manu contrectaturos | ||||||
| 17 | esse sibi persuaderent. | ||||||
| 18 | Igitur qua se pleriqü in rebus physicis commode vacare posse autumant, | ||||||
| 19 | sola hic adminiculo est et lumen accendit metaphysica. Corpora enim constant | ||||||
| 20 | partibus; quibus quomodo sint conflata, utrum sola partium primitivarum compräsentia, | ||||||
| 21 | an virium mutuo conflictu repleant spatium, haud parvi sane interest, | ||||||
| 22 | ut dilucide exponatur. Sed quo tandem pacto hoc in negotio metaphysicam | ||||||
| 23 | geometriä conciliare licet, cum gryphes facilius equis, quam philosophia transscendentalis | ||||||
| 24 | geometriä iungi posse videantur? Etenim cum illa spatium in infinitum | ||||||
| 25 | divisibile esse präfracte neget, häc eadem, qua cetera solet, certitudine | ||||||
| 26 | asseverat. Häc vacuum spatium ad motus liberos necessarium esse contendit, | ||||||
| 27 | illa explodit. Häc attractionem s. gravitatem universalem a causis mechanicis | ||||||
| [ Seite 474 ] [ Seite 476 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||