Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 411 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | Idem aliter. Quäcunqü ratione determinante ponuntur, ea simul cum | ||||||
| 02 | ipsa poni necesse est; posita enim ratione determinante non poni rationatum, | ||||||
| 03 | absurdum est. Quäcunqü itaqü in statu aliquo substantiä simplicis sunt | ||||||
| 04 | determinantia, cum iis omnia omnino determinata simul sint necesse est. Quia | ||||||
| 05 | vero mutatio est determinationum successio, s. ubi determinatio quädam oritur, | ||||||
| 06 | quä antea non fuit, adeoqü ens determinatur ad oppositum cuiusdam, quä | ||||||
| 07 | ipsi competit, determinationis, häc per ea, quä in substantia intrinsecus reperiuntur, | ||||||
| 08 | contingere nequit. Si igitur contingit, e nexu externo eam proficisci | ||||||
| 09 | necesse est. | ||||||
| 10 | Adhuc quodammodo aliter. Fac, oriri nominatis sub condicionibus mutationem; | ||||||
| 11 | quia exsistere incipit, cum antea non fürit, h. e. cum substantia | ||||||
| 12 | determinata esset ad oppositum, neqü accedere sumantur präter interna, quä | ||||||
| 13 | aliunde substantiam determinent, iisdem rationibus, quibus certo modo substantia | ||||||
| 14 | determinata habetur, determinabitur ad oppositum, quod est absurdum. | ||||||
| 15 | DILUCIDATIO. |
||||||
| 16 | Hanc veritatem, quanquam ab adeo facili et fallere nescia rationum pendeat | ||||||
| 17 | catena, adeo non animadverterunt, qui philosophiä Wolffianä nomen dant, ut | ||||||
| 18 | potius substantiam simplicem e principio activitatis interno continuis mutationibus | ||||||
| 19 | fieri obnoxiam contendant. Equidem ipsorum argumenta probe novi, sed | ||||||
| 20 | quam ficulnea sint, haud minus mihi persuasum est. Ubi enim arbitrariam definitionem | ||||||
| 21 | vis ita informarunt, ut id, quod rationem continet mutationum, significet, | ||||||
| 22 | cum potius rationem continere determinationum statünda sit, pronum | ||||||
| 23 | certe ipsis erat in errorem prolabi. | ||||||
| 24 | Si quis porro scire averet, quonam tandem pacto mutationes, quarum in | ||||||
| 25 | universo reperitur vicissitudo, oriantur, cum ex internis substantiä cuiuslibet | ||||||
| 26 | solitario consideratä non fluant, is ad ea, quä per nexum rerum h.e. mutuam | ||||||
| 27 | ipsarum in determinationibus dependentiam consequuntur, animum velim advertat. | ||||||
| 28 | Ceterum quia häc fusius hic explicare aliquanto prolixius foret cancellis | ||||||
| 29 | dissertationis nosträ, rem aliter certe se habere non posse, demonstratione | ||||||
| 30 | nostra assertum esse sufficit. | ||||||
| 31 | USUS. |
||||||
| 32 | 1. Realem corporum exsistentiam, quam contra idealistas non alia nisi | ||||||
| 33 | probabilitatis via türi hucusqü sanior philosophia potuit, ex assertis nostri | ||||||
| 34 | principii primo liquidissime consequi reperio. Anima nempe internis mutationibus | ||||||
| 35 | est obnoxia (per sensum internum); quä cum e natura ipsius solitario | ||||||
| 36 | et extra nexum cum aliis spectata oriri non possint, per demonstrata: plura | ||||||
| 37 | extra animam adesse necesse est, quibus mutuo nexu complexa sit. Pariter | ||||||
| [ Seite 410 ] [ Seite 412 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||