Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 407 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | 2) Rerum, quä nihil commune habent, una non potest esse ratio alterius. | ||||||
| 02 | Ad propositionem prämissam redit. | ||||||
| 03 | 3) Non amplius est in rationato, quam est in ratione. Ex eadem liqüt | ||||||
| 04 | regula. | ||||||
| 05 | CONSECTARIUM. Quantitas realitatis absolutä in mundo naturaliter | ||||||
| 06 | non mutatur, nec augescendo nec decrescendo. | ||||||
| 07 | DILUCIDATIO. Huius regulä in corporum mutationibus evidentia facillime | ||||||
| 08 | elucescit. Si e. g. corpus A alterum B percutiendo propellat, vis quädam, | ||||||
| 09 | per conseqüns realitas*), huic accedit. Verum par motus quantitas corpori | ||||||
| 10 | impingenti detracta est, igitur virium summa in effectu äquiparatur viribus | ||||||
| 11 | causä. In incursu quidem corporis minoris elastici in maius lex allegata videtur | ||||||
| 12 | erroris teneri. Sed nequaquam. Corpus enim elasticum minus a maiori, | ||||||
| 13 | in quod incurrit, repercussum vim quandam in partes oppositas nanciscitur, | ||||||
| 14 | quä si addatur illi, quam in maius transtulit, summam maiorem quidem efficit | ||||||
| 15 | quantitate incurrentis, ut constat e mechanicis, at, quä hic dicitur vulgo absoluta, | ||||||
| 16 | verius respectiva nominanda est. Vires enim hä tendunt in partes diversas; | ||||||
| 17 | ideoqü ex effectibus, quos machinä coniunctim applicatä adeoqü et | ||||||
| 18 | in universo summatim spectatä exserere possunt, ästumatä, summa virium | ||||||
| 19 | cognoscitur, subtrahendo motus in partes contrarias, quippe eatenus semet utcunqü | ||||||
| 20 | tandem destructuros, et remanet motus centri gravitatis, qui, ut notum | ||||||
| 21 | ex staticis, post conflictum idem est cum eo, qui fuit ante eundem. Quod omnem | ||||||
| 22 | motus per resistentiam materiä destructionem attinet, häc regulam | ||||||
| 23 | dictam tantum abest, ut elevet, ut potius stabiliat. Quä enim causarum consensu | ||||||
| 24 | e quiete orta est vis, tantundem, quantum accepit, in impedimentorum | ||||||
| 25 | renitentiam absumendo, ad quietem iterum reducitur, et res manet ut ante. | ||||||
| 26 | Hinc et motus mechanici perpetuitas inexhausta impossibilis; quippe resistentiis | ||||||
| 27 | semper aliquam vis suä partem impendens, ut nihilo secius ad semet restaurandum | ||||||
| 28 | illibata permaneat potestas, regulä huic et sanä rationi pariter adversaretur. | ||||||
| 30 | Säpenumero vires ingentes oriri videmus ex infinite parvo causä principio. | ||||||
| 31 | Scintilla pulveri pyrio iniecta quam immensam vim expansivam conciliat? | ||||||
| 32 | seu etiam alibi avido alimento recepta, quanta incendia, urbium ruinas, | ||||||
| 33 | et ingentium silvarum diuturnas devastationes producit? Quantam corporum | ||||||
| 34 | compagem solvit itaqü parvula scintillulä unius sollicitatio! Sed hic quä | ||||||
| 35 | intus in corporum compage recondita fovetur immensarum virium efficax causa, | ||||||
| 36 | materia nempe elastica, vel äris, ut in pulvere pyrio (secundum Halesii experimenta), | ||||||
| *) Hic secundum sensum communem vim impressam, tanquam illatam realitatem, quanquam proprie non sit nisi quädam realitatis insitä limitatio s. directio, concipere liceat. | |||||||
| [ Seite 406 ] [ Seite 408 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||