Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 403 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | libertate perinde conclamatum est. Titius. Vides quam in artum coegerim | ||||||
| 02 | copias tuas. Noli spectra comminisci idearum; sentis enim te liberum, huius | ||||||
| 03 | vero libertatis noli notionem confingere parum rectä rationi constantem. | ||||||
| 04 | Libere agere est appetitui suo conformiter et quidem cum conscientia agere. | ||||||
| 05 | Et hoc quidem rationis determinantis lege exclusum non est. Caius. Quanquam | ||||||
| 06 | vix habeam, quod tibi regeram, tamen internus sensus sententiä tuä | ||||||
| 07 | mihi videtur obloqui. Da enim casum non magni momenti, si mihi ipsi attentus | ||||||
| 08 | sum, liberum mihi esse animadverto utroqü inclinari, ita ut satis persuasus | ||||||
| 09 | sim, actionis meä directionem antecedenti rationum serie determinatam | ||||||
| 10 | non fuisse. Titius. Aperiam tibi tacitam mentis imposturam, quä indifferentiä | ||||||
| 11 | äquilibrii ludibrium tibi facit. Vis naturalis appetitiva, menti humanä | ||||||
| 12 | insita, non in obiecta solum, verum etiam in repräsentationes varias intellectui | ||||||
| 13 | sistendas fertur. Quatenus itaqü repräsentationum, quä electionis in casu | ||||||
| 14 | dato motiva continent, nos ipsos sentimus auctores esse, ita ut attentioni ipsis | ||||||
| 15 | applicandä, suspendendä aut aliorsum vertendä egregie sufficiamus, conseqünter | ||||||
| 16 | non solum in obiecta appetitui nostro conformiter tendere, sed etiam | ||||||
| 17 | ipsas rationes obiectivas varie pro lubitu permutare posse conscii sumus, eatenus | ||||||
| 18 | vix possumus nobis temperare, quin voluntatis nosträ applicationem | ||||||
| 19 | omni lege exemptam et determinatione stabili privatam arbitremur. Verum si | ||||||
| 20 | recte sentire allaboramus, quod in casu dato häc, non alia, fiat attentionis in | ||||||
| 21 | repräsentationum combinationem tendentia, quare, allicientibus ab aliqua parte | ||||||
| 22 | rationibus, subinde ut libertatis saltem periculum faciamus, attentionem in | ||||||
| 23 | oppositam partem convertendo, huic suprapondium conciliemus, quod adeoqü | ||||||
| 24 | appetitus sic, non aliter, dirigatur, rationes certe, quä determinant, adesse | ||||||
| 25 | debere facile convincemur. Caius. Multis, fateor, difficultatibus me implicasti, | ||||||
| 26 | sed te haud minoribus impediri certus sum. Quomodo putas determinatam | ||||||
| 27 | malorum futuritionem, quorum Deus tandem ultima et determinans causa est, | ||||||
| 28 | bonitati et sanctitati ipsius conciliari posse? Titius. Ne tempus vanis disceptationibus | ||||||
| 29 | in cassum teramus, quä te suspensum tenent dubitationes, eas paucis | ||||||
| 30 | expromam nodosqü solvam dubiorum. Cum eventuum omnium tam physicorum | ||||||
| 31 | quam actionum liberarum determinata sit certitudo, conseqüntia in | ||||||
| 32 | antecedentibus, antecedentia in ulterius präcedentibus et ita nexu concatenato | ||||||
| 33 | in citerioribus semper rationibus, donec primus mundi status, qui immediate | ||||||
| 34 | Deum auctorem arguit, sit veluti fons et scaturigo, ex quo omnia fallere nescia | ||||||
| 35 | necessitate prono alveo derivantur: hinc putas Deum mali machinatorem haud | ||||||
| 36 | obscure designari, neqü, quam ipse telam orsus est, quäqü primo suo exemplari | ||||||
| 37 | conformiter in futura seqüntis ävi säcula pertexitur, odisse posse, peccataqü | ||||||
| 38 | operi intexta tanta, quanta per sanctitatem fas est, indignatione prosequi | ||||||
| 39 | posse videtur, siquidem recidente tandem in ipsum primum molitorem malorum | ||||||
| 40 | omnium culpa. Häc sunt, quä te premunt dubia; nunc eorum nebulas discutiam. | ||||||
| [ Seite 402 ] [ Seite 404 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||