Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 384 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | sit äqualis causä, videatur offendere, tamen si pensitaveris, primam vel | ||||||
| 02 | minimä scintillulä ad flammam excitandam sollicitationem nihil aliud agere, | ||||||
| 03 | quam quod particulam minimam inflammabilis vaporis in motum undulatorium | ||||||
| 04 | elementi sui ignei concitet; quod cum leviter coercitum magno conatu se liberet, | ||||||
| 05 | et vibrationes peragat, circumfusas pariter concitando violentiam motus per totam | ||||||
| 06 | massam propagat. Neqü mireris, effectum parvulä causä hic immensum | ||||||
| 07 | quantum augescere, quippe elateria ätheris conclusi se retinaculis attractionis | ||||||
| 08 | liberantia prästant hoc pacto effectus, qui sollicitationem accendentis flammulä | ||||||
| 09 | proprie non tanquam causam agnoscunt; pendent enim proprie ab attractione | ||||||
| 10 | olei, cuius subtilissima divisio materiä conclusä semet magna violentia | ||||||
| 11 | expediendi copiam fecit. Porro vapor constituit fluidum, propter elastici | ||||||
| 12 | ätherei non adeo cohibiti liberiores vibrationes in undulando efficacius et propter | ||||||
| 13 | eiaculatam hoc pacto materiam igneam tam calefaciendis corporibus, quam | ||||||
| 14 | spargendo lumini ceteris ignitis corporibus aptius. | ||||||
| 15 | Conclusio. |
||||||
| 16 | Verum opellä vix inchoatä iam coronidem impono. Non diutius | ||||||
| 17 | moror Viros officiis gravioribus districtos hoc, quicquid est, opusculi | ||||||
| 18 | meqü ipsum simul propensä voluntati atqü benevolentiä | ||||||
| 19 | Amplissimä Facultatis Philosophicä | ||||||
| 20 | commendans. | ||||||
| [ Seite 383 ] [ Seite 385 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||