Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 377

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 cum nihil contineant äris elastici, neqü alia nisi ignis materia in corpus calore      
  02 saturatum intret, quästio occurrit, cur, cum ante ebullitionem calor      
  03 pariter in aquam intraverit neqü tum präter bullulas nonnullas aërias id      
  04 elastici se manifestaverit, in momento präcise ebullitionis illud emittat.      
  05 Verum cum facile sit perspectu, eandem materiam elasticam, qüm ignem      
  06 appellamus, quä antea pariter ac nunc intra fluidi incalescentis molem concepta      
  07 est, tamdiu attractione particularum detentam et compressam häsisse,      
  08 quamvis volumen aliquantulum dilataverit, quamdiu eius quantitas, undulationis      
  09 vehementiä coniuncta, nondum attractione molecularum maior facta est, ast      
  10 ubi adeo invaluit, ut huius momentum iam vi sua elastica superet, materiam      
  11 omnem igneam, quä denuo accedit, elasticitate libera, sicuti intravit, per medium      
  12 fluidum traiicere, cum häc, inquam, materiä igneä intra corpus quodvis      
  13 calidum compressio pateat: non est, quod de nosträ propositionis veritate      
  14 dubitemus.      
           
  15
PROP. VIII
     
           
  16 Materia caloris non est nisi ipse äther (s. lucis materia) valida      
  17 attractionis (s. adhäsionis) corporum vi intra ipsorum interstitia      
  18 compressus.      
           
  19 Primo enim corpora quävis densiora lucem immensum quantum attrahunt,      
  20 ut Newtonus e refractionis et reflexionis phänomenis evincit, usqü      
  21 adeo, ut ex computatione viri incomparabilis prope contactum vis attractionis      
  22 decies millies bimillionesimis vicibus sollicitationem gravitatis antecellat. Cum      
  23 vero lucis materia sit elastica, non dubitandum est, adeo immensa vi redigi      
  24 etiam in spatia aliquanto minora, h. e. comprimi, posse; cumqü particulä corporum      
  25 lucis materiam ubiqü obviam inveniant, quid est, quod ambigas, eam      
  26 ipsam, quam in ipsis probavimus, materiam elasticam ab hoc äthere non      
  27 differre?      
           
  28 Secundo animadvertitur, easdem materias, quä ad lucem refrigendam      
  29 insigni pollent efficacia, etiam ad calorem maiorem, igne admoto concipiendum,      
  30 capaciores esse, adeo ut inde aperiant, eandem attractionem, quä lucem sibi      
  31 unire nititur, materiam quoqü igneam sibi intime unitam detinere. Olea enim,      
  32 quä ex Newtoni aliorumqü experimentis multo maiore, quam pro specifica      
  33 gravitate sua, vi radios lucis refringunt, h. e. attrahunt, etiam longe maiorem,      
  34 quam pro gravitate sua specifica, ebullitionis gradum recipiunt, sicut oleum      
  35 thereb. cet., eadem vero olea etiam sunt propria flammarum alimenta, et hoc      
  36 in statu cum lucem quaquaversum spargant, caloris et lucis materiam, quantum      
  37 fieri potest proxime convenire aut potius nihil differre testatum reddunt.      
           
           
     

[ Seite 376 ] [ Seite 378 ] [ Inhaltsverzeichnis ]