Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 375 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
| 01 | Verum nunc, quanam ratione vires spatii compressionis comparatae se | ||||||
| 02 | habeant, indagandum. Margo xb in situ 2, quantumlibet aliquantulum incurvatus, | ||||||
| 03 | tamen in casu compressionum mediocrium pro recto haberi potest, item | ||||||
| 04 | linea kb in situ 3; ponatur porro, sectionem elastri | ![]() |
|||||
| 05 | horizontalem ec no. 1 continuatam per puncta i et g | ||||||
| 06 | transire, quod, quoniam in mediocri compressionis gradu | ||||||
| 07 | quam proxime accidit, hic absque errore sumi poterit. | ||||||
| 08 | Est itaque in triangulo ixs angulus x = angulo c , quippe | ||||||
| 09 | eadem est sectio elastri, quae no. 1, angulus s aequatur | ||||||
| 10 | verticali suo o , ideoque triangula scb et ixs sunt | ||||||
| 11 | similia. Pariter in triangulo gkh no. 3 omnia cum | ||||||
| 12 | triangulo hcb eadem ratione se habent, ideoque argumentatio | ||||||
| 13 | sequens prodit: | ||||||
| 14 | ix : xs = bc : sc | ||||||
| 15 | kh : gk (=ix) = hc bc | ||||||
| 16 | xs : kh = sc hc | ||||||
| 17 | hoc est: quantitates xs et kh quibus distenditur elastri margo extimus bc sunt | ||||||
| 18 | in ratione spatiorum compressionis sc et hc . | ||||||
| 19 | Cum vero e prop. 4. constet, secundum hypothesin nostram vires | ||||||
| 20 | distendentes quantitati distensionis proportionales esse oportere, hoc in casu | ||||||
| 21 | liquet, vires elastrum comprimentes spatio compressionis proportionales fore. | ||||||
| 22 | Egregie asserta haec nostra, quae de la Hire in Monum. R. A. Sc. Paris. | ||||||
| 23 | anni 1705 circa compressionem elastrorum comperta prodidit, stabiliunt; si | ||||||
| 24 | rem sollicite examinaveris per aliam qualemcunque hypothesin vix tam apte | ||||||
| 25 | et congrue explicanda. | ||||||
| 26 | Corollarium generale. |
||||||
| 27 | Omne itaque corpus, si recte sentio, partibus continetur solidis, intercedente | ||||||
| 28 | materia quadam elastica ceu vinculo unitis. Particulae elementares, | ||||||
| 29 | hac intermista, quamvis a contactu mutuo remotae, tamen huius ope semet | ||||||
| 30 | attrahunt et artius profecto colligantur, quam per contactum immediatum fieri | ||||||
| 31 | posset. Quippe contactus molecularum ut plurimum globosarum, cum vix | ||||||
| 32 | puncto fiat, infinities debilior foret ea, quae per universam praestatur superficiem, | ||||||
| 33 | cohaesione. Hac vero ratione situs elementorum mutari salva cohaesione | ||||||
| 34 | potest et simul in promptu est, quomodo, detracta ex interstitiis ex parte materia | ||||||
| 35 | illa uniente, propius sibi possint elementa accedere et volumen contrahere; | ||||||
| 36 | contra ea, aucta vel quantitate vel etiam elasticitate ipsius, corpus volumine | ||||||
| 37 | augescere et particulae a se invicem recedere absque cohaesionis iactura | ||||||
| 38 | possint. Quae in theoria ignis maximi momenti sunt. | ||||||
| [ Seite 374 ] [ Seite 376 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||