Kant: AA XV, Zweiter Anhang Medicin. , Seite 942 |
||||||||
Zeile:
|
Text:
|
Verknüpfungen:
|
|
|||||
| 01 | Meo qvidem judicio nemo tam atrocis criminis insimulandus | |||||||
| 02 | mihi videtur, sed ipsa vitae ratio viri desideratissimi in culpa fuit. | |||||||
| 03 | Quanquam enim ad provehendam aetatem parum conducit cuticulam | |||||||
| 04 | curare et molestias refugere, tamen disciplina corporis severior et | |||||||
| 05 | tanqvam duri potius et agrestis domini quam amici mentis nostrae | |||||||
| 06 | sodalis ipsi scripta temperantia vires ipsius citius sensim exhaurit, qvo | |||||||
| 07 | pertinet potissimum tanta in abstinendo ut ita dicam quasi intemperantia | |||||||
| 08 | ut qvod ob quaedam incommoda, quae plenum ventrem | |||||||
| 09 | comitari solent, ut tandem quasi continuo esuriens cum instinctuque | |||||||
| 10 | naturae conflictatus solus, non nisi meditationum arduae indaginis | |||||||
| 11 | helluo tandem tanqvam lucerna oleo destituta naturae suis necessitatibus | |||||||
| 12 | frustratae debitum solvere coactus fuerit. Mea qvidem sententia | |||||||
| 13 | est, cibo una saltem coena cibo usque ad satietatem uti et, quae inde resultant | |||||||
| 14 | incommoda, sustinere, donec corpus robur majus nactum fuerit. | |||||||
| 15 | g-Zusätze am Rande, von oben nach unten: | |||||||
| 16 | (g In fanaticorum quibusdam animi animi mentis sede sua motae vel | |||||||
| 17 | vanarum specierum ludibriis fascinati vel nec motibus qvod acci quod | |||||||
| 18 | fanaticis vel terriculamentis commentitiis agitati ) | |||||||
| 19 | (g In permultis mentis sede sua motae ) | |||||||
| 20 | (g In permultis animi morbis quibus accensendus est fan cum quibus | |||||||
| 21 | conflictantur quorum causa in qui in quibus ubi imaginatio fascinata | |||||||
| 22 | effera vel cancellos rationis transiliendo magna et incomp et inaudita | |||||||
| [ Seite 941 ] [ Seite 943 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
||||||||