Kant: AA XV, Zweiter Anhang Medicin. , Seite 940

   
         
 

Zeile:

 

Text:

 

Verknüpfungen:

 

 

 
  01 regimen opitulandi. Primo quanta menti vis insit ad omnes vires    
  02 motus vitales vel promovendos vel impediendos, praesertim in affectibus,    
  03 vel lippis et tonsoribus notissimum est; huc pertinet illud impetum    
  04 faciens Hippocratis. Verum nos tantum hic respicimus, quae continuo    
  05 fiunt, non tanquam status extraordinarii in naturam quasi concutiunt,    
  06 et ad vitam necessario requiruntur. Primo vis imaginationis in somno    
  07 ad corporis fabricam agitandam et in vigilia sola meditatione debilitandam.    
  08 Quomodo corpori ventriculo per motus animi in confabulatione    
  09 amica, tamen vivaci opem ferre possumus aut meditando durante    
  10 coena subtrahimus.    
         
  11 Apathia ((g mens serena ) videt, sub pedibus nimbos et rauca tonitrua    
  12 calcat), quatenus consistit in libertate a mentis propensionibus,    
  13 quas proprie passiones vocant, quae rodunt et exedunt praecordia et    
  14 aut vim vitalem compedibus quasi adstringunt, talis inquam maxime    
  15 commendanda est. Aliter autem sentiendum est de intimis illis mentis    
  16 animi motibus, quos affectus vocant, qui impetu qvodam (mentem) corpus    
  17 pariter concutiunt, qui, si non usque ad impotentiam intendantur,    
  18 salubres esse possunt. Affectus Gaudii, indignationis in sermonis quendam    
  19 ardorem effusae, Admiratio saepe mo, quaedam gradus timoris    
  20 spe semper et spei vicissitudo, quemadmodum fit in lusibus, qui    
  21 quanqvam speciem amici co otii prae se ferant (g mentiantur ) ad    
  22 fallendum tempus instituti, tamen vere aperte auri famem cupidinem    
  23 redolent, multum ad corporis aegri commotionem faciunt. potissimum    
  24 hanc ob causam, qvod mens nulli obiecto affixa pervagatur multa celeri    
  25 motu, et haec quidem ipsi non flocci pendenda.    
         
     

[ Seite 939 ] [ Seite 941 ] [ Inhaltsverzeichnis ]