Kant: AA XV, Erster Anhang. Entwurf zu einer ... , Seite 933

   
         
 

Zeile:

 

Text:

 

Verknüpfungen:

 

 

 
  01 faciunt idem, non est idem. Logico enim cum Logico certamen    
  02 amicum est. sed si hostis externus irrumpat omnes velut agmine facto    
  03 in illum ruunt.    
         
  04 S. 24'    
         
  05 Sed iam exhausta pharetra certamini finem impono. Et primo    
  06 qvidem de re hactenus feliciter gesta ex animo gratulor. Deinde tibi, Vir    
  07 Ex:, spartam, qvam nactus es, egregie ornaturo auspicatissimum muneris    
  08 tui initium et felices successus ex animo apprecor. Ab elegantiorobus    
  09 literis affatim instructus, script Poetarum in variis lingvis, tam antiqvis    
  10 qvam recentioribus, lector et iudex subactus, splendidorum    
  11 qvae ad nos a Graecis potissimum translata sunt, exemplarium cultor    
  12 strenuus ac felix, fieri non potest qvin iuventuti academicae amplum    
  13 pandas ingenii colendi campum, ut profligata barbarie arctum ineant    
  14 cum gratiis connubium, qvoad eius tamen haut invidente Minerva    
  15 utiliorum scientiarum ac artium fautrice fieri potest. Qvos tuos labores    
     

[ Seite 932 ] [ Seite 934 ] [ Inhaltsverzeichnis ]