Kant: AA XV, Erster Anhang. Entwurf zu einer ... , Seite 916 |
||||||||
Zeile:
|
Text:
|
Verknüpfungen:
|
|
|||||
| 01 | et qvod uni cedit laudi, id alteri opprobrio. Qua comparatione Auctor | |||||||
| 02 | duo peccata peccavit: primo qvod aeqviparando ea, quae ex suo ipsius | |||||||
| 03 | testimonio sunt opposita, sibimet ipsi contradicat, deinde qvod | |||||||
| 04 | evehendo Poetas (p. 2.) et traducendo Philosophos (p. 8 et 10) in | |||||||
| 05 | alteram partem iniurius fuerit. Qvod enim primum attinet, Philosophus | |||||||
| 06 | (g certe ), qvatenus non est Philosophus, sensibus utiqve | |||||||
| 07 | fallitur, qvod Poeta autem qvatenus est Poeta sensuum ludibriis | |||||||
| 08 | fallit. Quaenam autem hic (g sortis adeo diversae ) est similitudo? | |||||||
| 09 | Hic non reperitur similium, sed oppositorum ratio. Qvod attinet alterum, | |||||||
| 10 | nempe iniuriam philosopho illatam, hoc tanto magis acrius reprehendendum | |||||||
| 11 | esse videtur, qvo magis in hac ipsa dissertatione auctor (g ipse ) | |||||||
| 12 | Philosophorum rivulos in arva sua derivavit. | |||||||
| 13 | S. 4': | |||||||
| 14 | |
|||||||
| 15 | Quartum argumentum generale contra sententiam Auctoris per | |||||||
| 16 | omnes dissertationis paginas fusam et in qva cardo eius vertitur | |||||||
| [ Seite 915 ] [ Seite 917 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
||||||||