Kant: AA XV, Erster Anhang. Entwurf zu einer ... , Seite 910 |
||||||||
Zeile:
|
Text:
|
Verknüpfungen:
|
|
|||||
| 01 | Rückseite des Widmungsblattes der Particula II: | |||||||
| 02 | Tanta enim est sensuum vis idomita, rationis autem, rectae | |||||||
| 03 | illius qvidem, at in movendo debilis, impotentia, ut, qvos aperta vi | |||||||
| 04 | aggredi non licet, dolo subruere consultius sit. Hoc vero fit elegantiorum | |||||||
| 05 | tam literarum qvam artium delinimentis animum assvefaciendo | |||||||
| 06 | et hoc pacto sensim a bruta cupidine tanqvam ab agresti et furioso | |||||||
| 07 | domino liberando. Cui consilio, qvod ideo iure qvodam suo piam | |||||||
| 08 | fraudem vocare fas est, non parum inservit Ars poëtica, qvae propterea | |||||||
| 09 | etiam ad artes ingenuas et liberales, h. e. animi libertatem | |||||||
| 10 | promoventes, numeratur, qvod sensus demulcendo hianti ipsorum | |||||||
| 11 | exspectationi illudit et lautitiis suis inescatos suaqve feritate exutos | |||||||
| 12 | praeceptis sapientiae tanto magis obseqventes reddit. | |||||||
| [ Seite 909 ] [ Seite 911 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
||||||||