Kant: AA X, Briefwechsel 1761 , Seite 035 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
21c. | |||||||
02 | An Bernhard Friedrich v. Hülsen. | ||||||
03 | Vor d. 23. April 1761. | ||||||
04 | Erwähnt 22. | ||||||
21d. | |||||||
06 | Von Bernhard Friedrich v. Hülsen. | ||||||
07 | Vor d. 23. April 1761. | ||||||
08 | Erwähnt 22. | ||||||
22. | |||||||
10 | Von Gotthilf Friedrich Busolt. | ||||||
11 | 23. April 1761. | ||||||
12 | Fautor omni mentis adfectu eoque candido ad cineres vsque | ||||||
13 | venerande, colende. | ||||||
14 | Etsi mihi Tuae litterae iucundissimae fuerunt, tamen iucundius | ||||||
15 | fuit, quod in summa occupatione Tua id omnino egisti, ex quo intelligere | ||||||
16 | possum, Te mei memoriam non omnem deposuisse. Profecto | ||||||
17 | amorem in me Tuum et voluntatem, quae litteris Tuis satis declarata | ||||||
18 | est, ita aestimo, vt nemo magis. Quam enim ex amicorum studio | ||||||
19 | et mentis propensione capio, illa voluptate nec fingi nec excogitari | ||||||
20 | maior vlla potest. Ec quam illam fuisse putas, quam beneuolentiae | ||||||
21 | et fauoris Tui declaratio, quae litteris Tuis diligenter facta est, mihi | ||||||
22 | attulit? Ea sane suit, quae esse solet, cum maxima est. Fuit, | ||||||
23 | credas mihi, maxima. Te enim diligo, Te amplector, Te maxime | ||||||
24 | suspicio. Tuo officio et diligentia nihil sane mihi amabilius. | ||||||
25 | Ad rem, de qua Tibi scripsi, quod attinet: doleo, quod Te | ||||||
26 | molestia adfeci, Te, qui tot curis, tot negotiis grauissimis distentus | ||||||
27 | viuis. Opus non fuisset, si statim mentem patroni mei perspicere | ||||||
28 | licuisset. Veniam tamen, vt spero, a Te impetrabo. Rem totam | ||||||
29 | exponam. Vt modo e litteris Tuis ad patronum datis cognoui, quod | ||||||
30 | quemlibet iuuenum nobilium ducentos imperiales pro honorario soluere | ||||||
31 | oporteat, exceptis illis impensis, quae saltationi, equitationi, linguae | ||||||
32 | gallicae addiscendae et studio gladiatorio tribuendae sunt, quod Tu | ||||||
33 | deinde, Fautor honoratissime, aliquem vitae ducem et disciplinae his | ||||||
34 | iuuenibus adiungere velis, hoc etiam consilium patrono meo maxime | ||||||
35 | probatum fuerit, ita, vt istam pecuniam ducentorum imperialium | ||||||
36 | statim Tibi decreuerit: mei me memoria illico tenuit, vtrum forsitan | ||||||
37 | efficere possem, vt is dux ego a Te constituar et a numero quadringentorum | ||||||
38 | imperialium tantum in me redundaret, vt ali possem. | ||||||
[ Seite 034 ] [ Seite 036 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |