Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 410

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 eiusdem causae sustentatricis communis, ideoque spatium, quod      
  02 est condicio universalis et necessaria compraesentiae omnium sensitive      
  03 cognita, dici potest OMNIPRAESENTIA PHAENOMENON. (Causa enim universi      
  04 non est omnibus atque singulis propterea praesens, quia est in      
  05 ipsorum locis, sed sunt loca h. e. relationes substantiarum possibiles,      
  06 quia omnibus intime praesens est.) Porro, quoniam possibilitas mutationum      
  07 et successionum omnium, cuius principium, quatenus sensitive      
  08 cognoscitur, residet in conceptu temporis, supponit perdurabilitatem      
  09 subiecti, cuius status oppositi succedunt, id autem, cuius status fluunt,      
  10 non durat, nisi sustentetur ab alio: conceptus temporis tanquam unici      
  11 infiniti et immutabilis*), in quo sunt et durant omnia, est causae generalis      
  12 aeternitas phaenomenon. Verum consultius videtur littus legere      
  13 cognitionum per intellectus nostri mediocritatem nobis concessarum,      
  14 quam in altum indagationum eiusmodi mysticarum provehi, quemadmodum      
  15 fecit Malebranchius, cuius sententia ab ea, quae hic exponitur,      
  16 proxime abest: nempe nos omnia intueri in Deo.      
           
  17

SECTIO V

     
  18

De methodo circa sensitiva et intellectualia in metaphysicis.

     
           
  19
§. 23.
     
           
  20 In omnibus scientiis, quarum principia intuitive dantur, vel per      
  21 intuitum sensualem (experientiam), vel per intuitum sensitivum quidem,      
  22 at purum (conceptus spatii, temporis et numeri), h. e. in scientia      
  23 naturali et mathesi, usus dat methodum, et tentando atque inveniendo,      
  24 postquam scientia ad amplitudinem aliquam et concinnitatem provecta      
  25 est, elucescit, qua via atque ratione incedendum sit, ut fiat consummata      
  26 et, abstersis maculis tam errorum quam confusarum cogitationum,      
  27 purior nitescat; perinde ac grammatica post usum uberiorem sermonis,      
  28 stilus post poematum aut orationum elegantia exempla regulis et disciplinae      
  29 ansam praebuerunt. Usus autem intellectus in talibus scientiis,      
           
    *) Temporis momenta non sibi videntur succedere, quia hoc pacta aliud adhuc tempus ad momentorum successionem praemittendum esset; sed per intuitum sensitivum actualia quasi per seriem continuam momentorum descendere videntur.      
           
     

[ Seite 409 ] [ Seite 411 ] [ Inhaltsverzeichnis ]