Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 482

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

Abbildung (Kant)

 

 

 
  01 ab illo, quod adest in spatio BAD separari ita non potest, ut quodlibet per se      
  02 exsistat, quia utrumque non est nisi determinatio unius eiusdemque substantiae      
  03 externa; sed accidentia non exsistunt absque suis substantiis.*)      
           
  04 PROP. VIII THEOREMA. Vis, qua elementum corporis simplex      
  05 spatium suum occupat, est eadem, quam vocant alias impenetrabilitatem;      
  06 neque si ab illa vi discesseris, huic locus esse potest.      
           
  07 Impenetrabilitas est ea corporis affectio, qua contigua a spatio, quod occupat,      
  08 arcet. Cum vero e praecedentibus innotuerit, spatium, quod corpus occupat,      
  09 (si partes ipsius absque vacuo intermisto quam proxime sibi adunatas concipias),      
  10 conflatum esse spatiolis, quae singula elementa simplicia implent; cum porro      
  11 ad arcenda irruentia in spatium repletum corpora externa s. ad impenetrabilitatem      
  12 requiratur renitentia atque adeo vis quaedam, in prioribus autem demonstratum      
  13 sit, elementa spatium suum definitum replere activitate quadam alia      
  14 eo penetratura arcendi: patet impenetrabilitatem corporum non ab alia nisi      
  15 eadem illa naturali elementorum vi pendere. Quod erat primum.      
           
  16 Deinde sit linea ag elementis materiae primitivis, h.e. monadibus, conflata,      
  17 si elementum quodvis d per substantiae suae praesentiam nonnisi locum      
  18 designaret neque occuparet spatium, locus d lineam 7 Kreise in horizontaler Lage nebeneinander angeordnet; links beginnend gekennzeichnet mit a,b,c,d,e,f,g; mittlerer Kreis d wird eingefaßt durch 2 gestrichelte Senkrechte mit den Kennbuchstaben x und o    
  19 datam ag bisecaret, et quia itaque notat, ubi dimidium    
  20 alterum lineae desinit alterumque incipit, erit utrique    
  21 dimidio lineae communis. Sed non sunt lineae physicae    
  22 aequales, nisi aequali constent elementorum numero,      
  23 et non est par utrinque elementorum numerus,      
  24 nisi in linea ac et eg; ergo locus monadis d erit lineis ac eg communis, h.e.      
  25 lineae dictae immediate sibi in loco nominato occurrent, neque itaque elementum      
  26 d proxima e et c arcebit ab immediato contactu, h.e. non erit impenetrabile.      
  27 Si negas itaque, locum a monade d occupatum esse communem lineis ac eg      
  28 erit punctum x , ubi lineae ac et dg sibi immediate occurrunt, et o , in quo sibi      
  29 occurrunt lineae ad et eg; quia itaque locus monadis d diversus est a loco x      
  30 itemque a loco o , quoniam alias immediato contactui communis semper locus      
  31 esset, ut antea dictum, habes tria loca diversa x , d , o , quae procul dubio lineam      
           
    *) Difficultatum omnium, quae sententiae nostrae officere possunt, gravissima videtur, quae ab extrapositione determinationum unius eiusdemque substantiae deprompta est. Etenim actio monadis, quae est in spatio BCD est extra actionem, quae est in spatio BDA; ergo videntur realiter a se invicem diversa atque extra substantiam reperiunda. Verum relationes semper sunt et extra se invicem et extra substantiam, quia entia illa, ad quae refertur substantia, sunt a substantia et a se invicem realiter diversa, neque hoc pluralitatem substantialem arguit.      
           
     

[ Seite 481 ] [ Seite 483 ] [ Inhaltsverzeichnis ]