Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 477 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | MONADOLOGIAE PHYSICAE |
||||||
02 | SECTIO I |
||||||
03 | Monadum physicarum exsistentiam geometriä consentaneam |
||||||
04 | declarans. |
||||||
05 | PROP. I DEFINITIO. Substantia simplex, monas*) dicta, est, | ||||||
06 | quä non constat pluralitate partium, quarum una absqü aliis separatim | ||||||
07 | exsistere potest. | ||||||
08 | PROP. II THEOREMA. Corpora constant monadibus. | ||||||
09 | Corpora constant partibus, quä a se invicem separatä perdurabilem | ||||||
10 | habent exsistentiam. Quoniam autem talibus partibus compositio non est nisi | ||||||
11 | relatio, hinc determinatio in se contingens, quä salva ipsarum exsistentia tolli | ||||||
12 | potest, patet, compositionem omnem corporis abrogari posse, superstitibus | ||||||
13 | nihilo secius partibus omnibus, quä antea erant compositä. Compositione | ||||||
14 | autem omni sublata, quä supersunt partes, plane non habent compositionem, | ||||||
15 | atqü adeo pluralitate substantiarum plane sunt destitutä, hinc simplices. | ||||||
16 | Corpus ergo quodvis constat partibus primitivis absolute simplicibus, h.e. | ||||||
17 | monadibus. | ||||||
18 | SCHOLION. Consulto in demonstratione präsenti celebratum illud rationis | ||||||
19 | principium omittens, institutum e communi, cui nemo non subscribit philosophorum, | ||||||
20 | notionum adunatione confeci, subveritus, ne quorum animi ab hoc | ||||||
21 | principio sunt alieni, tali ratione minus convincantur. | ||||||
*) Quoniam instituti mei ratio est, nonnisi de ea simplicium substantiarum classe commentandi, quä corporum primitivä sunt partes, me in posterum terminis substantiarum simplicium, monadum, elementorum materiä, partium corporis primitivarum tanquam synonymis usurum, in antecessum moneo. | |||||||
[ Seite 476 ] [ Seite 478 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |