Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 411

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 Idem aliter. Quäcunqü ratione determinante ponuntur, ea simul cum      
  02 ipsa poni necesse est; posita enim ratione determinante non poni rationatum,      
  03 absurdum est. Quäcunqü itaqü in statu aliquo substantiä simplicis sunt      
  04 determinantia, cum iis omnia omnino determinata simul sint necesse est. Quia      
  05 vero mutatio est determinationum successio, s. ubi determinatio quädam oritur,      
  06 quä antea non fuit, adeoqü ens determinatur ad oppositum cuiusdam, quä      
  07 ipsi competit, determinationis, häc per ea, quä in substantia intrinsecus reperiuntur,      
  08 contingere nequit. Si igitur contingit, e nexu externo eam proficisci      
  09 necesse est.      
           
  10 Adhuc quodammodo aliter. Fac, oriri nominatis sub condicionibus mutationem;      
  11 quia exsistere incipit, cum antea non fürit, h. e. cum substantia      
  12 determinata esset ad oppositum, neqü accedere sumantur präter interna, quä      
  13 aliunde substantiam determinent, iisdem rationibus, quibus certo modo substantia      
  14 determinata habetur, determinabitur ad oppositum, quod est absurdum.      
           
  15
DILUCIDATIO.
     
           
  16 Hanc veritatem, quanquam ab adeo facili et fallere nescia rationum pendeat      
  17 catena, adeo non animadverterunt, qui philosophiä Wolffianä nomen dant, ut      
  18 potius substantiam simplicem e principio activitatis interno continuis mutationibus      
  19 fieri obnoxiam contendant. Equidem ipsorum argumenta probe novi, sed      
  20 quam ficulnea sint, haud minus mihi persuasum est. Ubi enim arbitrariam definitionem      
  21 vis ita informarunt, ut id, quod rationem continet mutationum, significet,      
  22 cum potius rationem continere determinationum statünda sit, pronum      
  23 certe ipsis erat in errorem prolabi.      
           
  24 Si quis porro scire averet, quonam tandem pacto mutationes, quarum in      
  25 universo reperitur vicissitudo, oriantur, cum ex internis substantiä cuiuslibet      
  26 solitario consideratä non fluant, is ad ea, quä per nexum rerum h.e. mutuam      
  27 ipsarum in determinationibus dependentiam consequuntur, animum velim advertat.      
  28 Ceterum quia häc fusius hic explicare aliquanto prolixius foret cancellis      
  29 dissertationis nosträ, rem aliter certe se habere non posse, demonstratione      
  30 nostra assertum esse sufficit.      
           
  31
USUS.
     
           
  32 1. Realem corporum exsistentiam, quam contra idealistas non alia nisi      
  33 probabilitatis via türi hucusqü sanior philosophia potuit, ex assertis nostri      
  34 principii primo liquidissime consequi reperio. Anima nempe internis mutationibus      
  35 est obnoxia (per sensum internum); quä cum e natura ipsius solitario      
  36 et extra nexum cum aliis spectata oriri non possint, per demonstrata: plura      
  37 extra animam adesse necesse est, quibus mutuo nexu complexa sit. Pariter      
           
     

[ Seite 410 ] [ Seite 412 ] [ Inhaltsverzeichnis ]