Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 378 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | Idem ex transparentia vitrorum fit probabile. |
||||||
02 | Si hypothesin naturä legibus maxime congruam et nuper a clarissimo | ||||||
03 | Eulero novo präsidio munitam adoptaveris, lucem nempe non effluvium esse | ||||||
04 | corporum lucidorum, sed pressionem ätheris ubiqü dispersi propagatam, et | ||||||
05 | originem transparentiä vitri perpenderis, ätheris cum materia ignis connubium | ||||||
06 | aut potius identitatem aperte confiteberis. Vitrum enim e cineribus clavellatis, | ||||||
07 | h. e. alcalino sale fortissimo cum sabulo vi ignis fusis, conflatum est. Cum vero | ||||||
08 | sal cinericius, diu et vehementer ustulando, materiam ignis sibi abunde unitam | ||||||
09 | foveat, ubi sabulo commiscetur, per universam vitri massam hoc elasticum | ||||||
10 | ignis principium dispertiet, cumqü probabile haud sit, corpus tale, ex fluido | ||||||
11 | solidescens, quomodocunqü verteris, apertos et rectilineos semper luci transmittendä | ||||||
12 | meatus habere, sed magis rationi consonum sit, volumen ipsius materia | ||||||
13 | propria adimpletum esse, patet, quia nihilo secius lucis impulsus per | ||||||
14 | massam vitri propagatur, intermistam esse ipsius partibus materiam ipsam lucis | ||||||
15 | et molis ipsius partem esse. Quoniam vero materiam ignis vidimus vitri partem | ||||||
16 | haud contemnendam efficere et large per huius solida elementa dispertitam | ||||||
17 | esse, vix dubitationi locus sit, materiam caloris cum äthere s. lucis elemento | ||||||
18 | eandem plane esse. | ||||||
19 | PROP. IX |
||||||
20 | Gradum caloris metiri, h. e. proportionem, quam diversi caloris | ||||||
21 | gradus erga se obtinent, in numeris exprimere. | ||||||
22 | Amontons, celeberrimum A. R. Sc. Paris. membrum, ita quidem huius | ||||||
23 | problematis resolutionem primus detexit. Cum ignis vis in rarefaciendis corporibus | ||||||
24 | proprie exseratur, per vim comprimentem, huic rarefactionis nisui | ||||||
25 | oppositam, ipsius quantitatem metiri congruum erit. Quia vero är imminuto | ||||||
26 | quantumvis calore deprehendatur vi prementi concedere et volumine minui, | ||||||
27 | usqü adeo, ut recte putandus sit omnem suam elasticitatem calori soli acceptam | ||||||
28 | ferre, vir clarus hac hypothesi fultus consilium iniit caloris gradus elastica | ||||||
29 | äris huic calori expositi vi metiendi, h. e. pondere, cui hoc calore actus sub | ||||||
30 | eodem volumine ferendo compos est. | ||||||
31 | NOTA. |
||||||
32 | Fahrenheitius, Boerhaavio referente, singulare liquorum igne ebullientium | ||||||
33 | ingenium primus animadvertit, quod nempe hic caloris gradus pondere | ||||||
34 | atmosphärä graviore sit intensior, et minore äris pressione in puncto | ||||||
35 | ebullitionis minorem habeat caloris gradum. Idem Monnierus ex relatione | ||||||
36 | Acad. Paris. cum thermometro Reaumuriano primo Burdegalä, deinde in vertice | ||||||
37 | montis Pic du Midi, ubi barometrum 8 poll. depressius, quam priori loco | ||||||
38 | fuit, calorem ebullientis aquä et eius supra congelationis punctum altitudinem | ||||||
[ Seite 377 ] [ Seite 379 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |