Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 371 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
01 | INSTITUTI RATIO. |
||||||
02 | Non mihi hic animus est, rem, quae amplissimam prolixo volumini materiam | ||||||
03 | largitur, paucis pagellis absolvere. Quas hic concisas benevolo Amplissimae | ||||||
04 | Facultatis Philosophicae examini veluti per saturam offero meditationes, | ||||||
05 | non sunt nisi veluti primae lineae theoriae, quae, si per otium licuerit, uberioris | ||||||
06 | tractationis mihi segetem subministrabunt. Ubivis sollerter cavi, ne hypotheticae | ||||||
07 | et arbitrariae demonstrandi rationi liberius, ut fit, indulgerem, experientiae | ||||||
08 | atque geometriae filum, sine quo e naturae recessibus vix reperitur exitus, | ||||||
09 | quantum potui diligentissime secutus. Quoniam itaque ignis vis in rarefaciendis | ||||||
10 | corporibus et ipsorum nexu solvendo potissimum exseritur, ut via et ratione | ||||||
11 | incederem, non putavi alienum fore, pauca de materiae cohaesione et natura | ||||||
12 | fluidorum antea disserere. | ||||||
13 | SECTIO I |
||||||
14 | De corporum durorum et fluidorum natura. |
||||||
15 | PROP. I |
||||||
16 | Fluiditas corporum non ex divisione materiae in partes tenuissimas | ||||||
17 | glabras et lenissime cohaerentes explicari potest, sicuti physicorum | ||||||
18 | pars maxima ex Cartesii sententia arbitratur. | ||||||
19 | Repraesentet triangulum ABC sectionem cumuli | ||||||
20 | particularum minutissimarum globosarum conici; | ||||||
21 | dico, hunc cumulum superficiem suam allegatis sub | ||||||
22 | condicionibus ad libellam non compositurum esse, | ||||||
23 | quemadmodum in fluidis accidere necesse est. Etenim | ||||||
24 | cum particulae c , e , g , d , f , i infra positis a , m , n , h | ||||||
25 | incumbentes, quaelibet inter harum amplexus quiescat, | ||||||
26 | neque situ deturbentur, nisi quatenus inferiores | ||||||
27 | dextrorsum et sinistrorsum loco pellunt, vis autem | ||||||
28 | v a , qua particula desuper gravitate premens dextrorsum pellit particulam a , | ||||||
29 | ex compositione virium sit tantum dimidia gravitatis co et sic per totam | ||||||
[ Seite 369 ] [ Seite 372 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |